- WILHELMUS
- I.WILHELMUSComes Palatinus Tubinae, cum fratre Goezzone maiorenatu, tubingam vendidit, avoppignoravit, Ulrico Duci Wirtembergico A. C. 1342.II.WILHELMUSDux Lunaeburgicus, fil. Iohannis praefati, cum filias tantum Elisabetham Ottoni Saxoniae inferioris Duci et Mathildem Ludovico aguato nuptas relinqueret, heredem iniriô scripsit nepotem Albertum Ducem Saxoniae, A. C. 1355. consirumante id Carolô IV. Imperatore. Dein, mutatâ voluntate alterum generum Ludovicum Brunsuicensem, eiusque fratrem Magnum instituit, unde bellum ortum, quod tandem in nuptias filiorum Magui cum filiabus Wenceslai Saxonis desiit.III.WILHELMUSDux Luneburgicus, fil. Otthonis iunioris, quem Otto, Hatburgiorum sator, ex nobili Metta de Campen suscepit, lineam Caesare contra agnatos tutante: Initio cum fratre Christophoro, dein solus regimen gessit; Linguarum et Theologiae apprime peritus fuit, unde aliqua eius manuscripta adhuc supersunt. Fratribus praemortuis, ultimus lineam terminavit, A. c. 1642.IV.WILHELMUSLandgravius Thuringiae, fil. Fridetici I. Saxoniae Electoris, cum fratre Friderico Placido Electore ob alterius fratris Henrici occisi haereitatem bellum gessit, sed ubi fratrem in necem ipsius non consensisse intellexit, pietate eius motus pacem fecit. Ob uxorem Annam, filiam Alberti II. Imperatoris Lucenburgensem Ducatum sibi vindicavit, sed pulsô Duce Ernestô Comite Gleichio A. C. 1443. a Philippo Bono Duce Burgundiae, quem Elisabetha Lucenburgica, dicta Goerlicensis, Mauburmum seu protectorem sumpserat, exclusus: cum iterum A. C. 1453. Fortunam tentâsset, captâ Taheodonis villâ, a Burgundo per Croium alterâ vice eiectus est. Itaque cum fratris Ladislai Hungariae, et Bohemiae Regis hereditate novum ius accepisset Anna, A. C. 1459. Carolo VII. Galliae Regi WIlhelmus Ducatum 50000. scut. vendidit: cuius successor Luovicus XI. cum in gratiam Burgundi iure suô cessisset, Wilhelmus cum coniuge A. C. 1462. id pretiô itidem Philippo addixêre, acceptis 120000. ducatis. A quibusdam quoque ob uxorem, Bohemiae Rex destinatus, Georgrô Podiebradiô dein electô, Silesiam obtinuit, quae tamen postea quoque huic ac cessit, Obiit improlis.V.WILHELMUSNorthmannorum Comes cum Francis Angliem intravit, Regem Haraldum vicit, Anglos caecidit, superavit, sibi subiecit, quibus aun. 26. imperavit, Paul. Aemil. l. 3. Hinc Reges hodierni Angliae.VI.WILHELMUSPrinceps Arausionensis, pronepos eius cognominis, Belgicae et Anglicae liberratis, post Deum, auctor. Vide in vocibus Arausio, Guilielmus, et Wilhelmus III.VII.WILHELMUScognomine Ambitiosus, fil. leopoldicognomine Probi, Archiducis Austriae, et lineae Tirolensis conditoris, Tripolim obsidione Turcicâ liberavit, coeterum frustra quaesitô Hedvigis Polonicae coniugiô infelix. Vixit sub fivem saeculi 14.Ex Fam. Bavarita.VIII.WILHELMUSfil. Friderici, qui, frater Ioahnnis Magni Electoris in Franconia ditiones obtinuit, et post mortem alterius fratris Sigismundi Voitalandiam quque nactus est: Archiepiscopus Rigensis est factus, A. C. 1534. In bello Smalcaldico, a Caesare stetit. Captus A. C. 1555. a Wilhelmo Furstenbergio M. Magistro Ordinis Livonici, bienniô post lieberatus est a Sigismundo Poloniae Rege, cui cum reliquis in Livonia se ab Imperio discedens submisit, A. C. 1561. Vide Thuan. l. 21. et. 28. Histor.Ex Fam. Guelfica.IX.WILHELMUSfil. Henrici Lecnis Ducis Bavariae et Saxoniae longe potentissimi, frater Henrici Comitis Palatini, et Ottonis IV. Anticaesaris, sine prole exstinctorum, stemma propagavit. genitô Ottone V. qui a Friderico II. Imperatore evius praesidium Brunsuicô eiecerat, Dux Brunsuici et Luneburgi creatus est, A. C. 1235. cum conventione initâ cum Ascaniis, Saxoniae omisisset titulum. Eius filii duarum lincarum satores fuêre, Iohannes Lunaeburgicae et Albertus Brunsuicensis, quarum illa in Iohannis nepote Wilhelmo exstincta est, vide infra.X.WILHELMUSfil. Henrici Magni, Ducis Bruasuicensis, a septem victoriis Victoriosus, alias Gottskuhe congnominatus est. ottonis Goettingensis, cuius tutor fuerat, ditiones initio pignoris locô, iden eô mortuô, successione hereditariâ ex parte obtinuit. Decessit nonagenarius A. C. 1482. Pater Wilhelmi, cui Goetinga, et Friderici, cui Hannovera obtigerunt: quorum ille henricum Malum, Guelferbytanae, et Ericum Goetingensis seu Calembergicae, lincarum auctores genuit.XI.WILHELMUSfil. Henrici Mali, modo dicti, Commendator Tentonicus, ab Henrico fratre, cum ei iu praelio Loneburgieo vitam ser vâsset, vix ab Hildes hemio Episcopo dimissus, diuturnô carcere vexatus et ut partrimonio accepiris 2000. aur. an. et iuri primogeniturae probato renuntiaret, coactusest. Saeculô praeteritô, Vide Spenerum, Syll. Geneal. Hist.Ex Familia Badensi.XII.WILHELMUSfil. Ludovici Bavari Imperatoris ex Margareta Hollandica, Hollandiam cum Comitatibus iunctis nactus est: inmatrem impius, et civilium bellorum causa, mente motus, tandem improlis obiit A. C. 1378. Successit frater Albertus, cuius filii fuêre Wilhelmus et Iohanues Episeopus Leodiensis; contra quem Iacoba, Wilhemi filia, mcontinentiâ suâ famosa, Comitatus sibi vindicavit: donec haeres ominum domus Burgundica, ob uxorem Ioahnnis Burgundiae Ducis Margaretam, filiam Alberti Ducis Bavariae, Wilhelmi et Iohannis surorem, eriam has ditiones ad se traxit. Vide in voce Guilielmus, inter Hollandiae Comites.XIII.WILHELMUSfil. tertius Ernesti Ducis Lunaeburgici, exstincti A. C. 1546. in divisione Cellensem Ducatum nactus est: cui A. C. 1582. Hoiensem, et A. C. 1585. Diepholtensem Comitatus iunxit. Obiit A. C. 1592. Pater ex Dorothea Danica neumerosae prolis: e qua, praeter filias, superfuêre Patri septem filii, quos cum patruo Henricus Iulius successione Grubenhagiâ exclusit, unde utrinsque lineae Brunsuicensis et Luneburgicae controversia. Cum fratribus reliquis ex pacto caelibibus, fil. Wilhelmi Georgius, regus gestis celebris, solus uxorem duxisset, Annam Eleonoram Hassiacam, suscepit ex illa Christianum Ludovicum, inferioris Ctrculi Saxonici Ducem, Georgium Wilhelmum, cui Haunoverana seu Calenbergia portio relicta est: Ioh. Fridericum Osuabrugae Coadiutorem, et Ernestum Augustum, Episcopum Osnabrugensem ac ex Sophia Palatina familiae propagatorem.XIV.WILHELMUSfilius Friderici, Principis Anhaltini, qui Hatzkerodam nactus est.XV.WILHELMUSfilius minor natu Ioahnnis, Bavariae Ducis, qui Monachiensem lineam hodieque sperstitem condidit: Fratri Ernesto iunctus grave cum Ludovico Barbato Ingolstadrensi bellum gessit: Basiliensis dein Concilii defensor, obiit improlis, scculô 15.XVI.WILHELMUSvide Guilielmus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.